417
PRAEFATIO. 17
transferri curauimus. De hoc postquam Graeci certio¬
res facti sunt, c. Monarcham perpetuum appellaue¬
runt, propter acutissima nimirum ipsius atque subtilissi¬
ma scripta, in quibus vix minimum aliquod eius ver¬
bum reperitur, quod sit nota aut reprehensione dignum.
Quia autem veterum uiam sectatus non est, nonnulli
prout intelligunt ita ea aestimant. Puteus Benzeuolus
ipsius doctrinam euangelia naturalia, veritatisque prom¬
ptuaria haberi vult. Nec verò de medicina solum sci¬
licet 53. libros, quosquidem muro inclusit, verum etiam
236. volumina de Philosophia conscripsit: cuiusmodi
Sabeus Dacus nulla vnquam audita fuisse, eaque Ari¬
stotelis scriptis aequiparanda esse affirmat.
Carbuetus autem Theophrastum prae Aristotele haud
secus astimat, atque literas aureas prae caecis, aut lumen
prae aeris carbonibus, in cuius philosophia, omnis Ari¬
stotelica acque Platonica doctrina repudiata est: quo¬
rum philosophorum duas sectas Cyperinus Flaenus clau¬
dicantes, Randus opinabiles appellat. Multa praetereà
scripsit, de republica, de arrogantia potentum, de er¬
roribus vulgi, de Theologia, ductus odio idololatriae,
sacrorum numulariorum, magnaeque hypocritarum aua¬
ritiae. Quibus sanè de causis haud immeritò eius ope¬
ra germanicè reddidimus, idque communis vtilitatis
ergò, quam ille semper in omni sua uita spectauit, quamque
summum bonum humanum suis de repub. libris appel¬
lauit. Rogo autem omnes, qui ipsius libros latinè lege¬
runt, ut si quid me errasse in quibusdam viderint, id
corrigant, atque emendent, meque sibi commendatum
habeant.
B