485
DE NATVRA SOLIS ET LVNAE. 199
fine quaestionis philosophiae disputaturi sumus.
Tertia pars.
QVANTVM ad tertium, scilicet quomodo illa
uirtus seminatur. Est sciendum: quòd terra in quae
conuenientius iacitur est natura mineralis, quia ex
quibus sumus ex eisdem pascimur et nutrimur, ut habetur in
libro de Anima. Sed illa (quo ad hoc opus) est uirtus mercu¬
rialis, ergo & in terra mercuriali debet seminari. Sed est
notandum quòd ista terra primo debet à spinis & superfluis
purificari & sublimari cum tanta ignis uiolentia, & tamen
quòd conseruetur pars eius media: quae perficit, & ab adu¬
stione defendit. hoc autem completur per ignem leuem seu
lentum. Talis autem ignis est humiditatis conseruatiuus, &
fusionis perfectiuus. In ista terra duo opera reperiuntur ne¬
cessaria, scilicet humiditas, quia uirtus praedicta nutritur,
unde Hermes statim subiunxit dicens. Nutrix eius est terra,
id est, mercuriale sublimatum & humidum, uel in spiritus
mercuriales penetraturi: quibus ampullae praedictae uirtutis
implentur. Ideo statim subditur. Quòd uentus, id est aqua
portauit ipsum, id est uirtutem illam in uentre suo, id est,
mediante uentre ipsius uirtutis. Huius autem ratio est: quia
leuia suffocata stare non possunt ut non in spiritu furoris sui
terram concutiat cum a frigore constrictam inuenerit. Sic
ipsa uirtus quae uentus dicatur cum in ampullis clauditur con¬
fortante ignis calore totam naturam expectat & maxime si
non fixi quantitatem excedat in aliquo. Si autem uirtus se¬
minatiua fuerit tantae fortitudinis quòd ipsos spiritus inclu¬
sos fixet, & in suam propriam naturam conuertat in instan¬