213
EPISTOLA.
tionum artificialium opera, per imitationem
ad naturalia fuerint conformia. Tum demùm
aliud nil requiritur, quàm nobilissimae formae
naturalis, ac diuinissimae potentialis in mate¬
riam purissimam introductio, qua manifeste¬
tur in inferioribus occulta virtus actione su¬
periorum, vt actu suam in alia quaeque per na¬
turam producta simpliciter, cùm artificio na¬
turae, tum artis, exerat. Siquidem intensa vis
& compressa longè vehementior extensa qua¬
uis existit, & praesertim cùm natura per ho¬
minis ingenium & artem adiuta, simpliciùs
operabitur. Qui autem sunt harum periti re¬
rum, nulla de re mirari magis debent, quàm
caecitatis hac in parte literatorum doctorum¬
que hominum (vt interim de vulgo taceam)
non videntium ea quae sibi versantur ob ocu¬
los, manibúsque sunt obuia. Nihilominus &
quae toto coelo distant, & quae sub terra latent,
ac vt illa non vident, iudicare, multaque de his
disserere praesumunt, asserereque, cum tamen &
quae manifestò vident, non intelligant. Quo
fit, vt existiment omnia, quae non didicerunt,
esse mera somnia, haud secus atque mundi Sa¬
pientes olim Christi sapientiam: & modò no¬
stri diuinae creationis arcanam virtutem iu¬
dicant. Hoc solo ferire conscientiam istorum
volo.