213
EPISTOLA.
volo. Dei virtus coniuncta naturae si cognosca¬
tur, [sic] ab ijs qui percipiunt, non contemnitur,
sed potius recipitur cum reuerentia & gra¬
tiarum actionè. Ab alijs vero non percipitur,
neque recipitur, ad quos etiam non pertinet.
Talia sunt igitur Chimica vera, vt non sint
probabilia, quibus ingenium tenebris obfusca¬
tum est. Verùm enimuerò non istis scribimus,
neque laboramus, at ingenio foelici & perspica¬
ci viris tantùm, quibus haec pauca sub tuo pa¬
trocinio, Princeps Illustrissime, publicare vo¬
luimus, cui bonam valetudinem animi tum
corporis imprecamur. Datum Francofurti,
Anno à Christo nato 1583. mense Februario.
Illustrissimae C. T.
addictissimus
GERARDVS DORN.
A 3