867
Clysteres abster¬
sorij quando[sic] adhi¬
bendi.
Clysteres glutina¬
torij quando con¬
ueniant.
298 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tuor soluuntur. his cremoris orizae tantundem per clysterem in¬
fundatur, vel
Lactis caprini cyathi septem: amyli semuncia: lycij drach¬
mae duae. mista omnia aluo indantur.
OBSERVATIO.
Intestinis exulceratis, olea nunquam inijci debent, vt in dy¬
senteria vera: quamuis plaerique medici id negligant, ignorantes
oleum vlceribus maximè aduersum, vinum autem amicum. MA¬
THETES, Qua de causa clysteres abstersorij induntur? GERON, Vt
vlcera intestinorum, acribus & vitiosis excrementis abstergan¬
tur, liberenturque. MATHETES, Ex quibus parantur? GERON, Ex
ordeo: & si magis abstergendum est, ex fabis, lupinis, & eruis, flo¬
ribus rosarum, & centaurei: nec non ex seminibus, quae superiùs
emollire diximus constant: verbi gratia.
CLYSTER ABSTERGENS.
Ordei integri pugilli duo: rosarum rubentium, chamęmeli
si dolor adsit, plantaginis, singulorum pugilli, qui in aquae sexta¬
rio ad dimidias decoquantur. In iure autem colato mellis rosacei
sesqui drachma, vitellum ouivnius, vel duorum diluentur, ac mi¬
sta omnia per clysterem inijciantur. Eiusmodi verò enemata an¬
te astrigentia glutinantiaque adhiberi debent. nam vlcus non
priùs coire, & restitui potest, quàm sordes & recrementa fuerint
detersa. Qui secus faciunt, grandium malorum auctores fiunt.
Vbi igitur vlcera modicè abstersa fuerint, siccari astringíque
debent ex ordei integri torrefacti, rosarum siccarum & similium
decocto, cui seuum admiscetur: minus mellis & zaccari imponen¬
dum est: vt,
CLYSTER SICCANS
& astringens.
Ordei integri torridi pugilli duo: verbasci, vel polygonij,
vel vtriusque plantaginis, vel myrti, vel lentisci pugilli duo: ro¬
sarum pugillus vnus: decoquuntur in aqua pluuiali, aut ferrata.
In huius iuris libra, mellis rosacei colativncia: seui hircini liquefa¬
cti tantundem: succi plantaginis, aut pulegij vnciae duae diluun¬
rur, mixtáque per inferiora infunduntur. MATHETES, Quando
glutinatorius clyster immitti debet? GERON, Cùm tunicae intesti¬
norum nondum excernuntur. nam hoc lethale est, & nulla medi¬
cina periculo subtrahit. MATHETES, Profer glutinatorij clyste¬
ris formulam.
CLYSTER