213
ALCHIMIA LIBER.
27
phus & Albaniae Rex, ad hunc modum: Scitote
nos ab initio nostri operis, nisi duabus materijs
duntaxat non indigere, non nisi duae videntur,
neque tanguntur, nec duabus plures intrant in
magesterij nostri principium, medium, & finem:
verum istis duabus qualitates quatuor insunt vir¬
tualiter: in maiori namque spermate, velut in di¬
gniore, duo digniora continentur elementa per
qualitates, ignis & aer videlicet: in altero verò
spermate natura sua crudo & imperfecto, reliquę
duae qualitates habentur, & alia duo minus di¬
gna elementa, quae terra sunt & aqua: per Calib
apertè satis patet, in hac arte non esse nisi duas
materias spermaticas, vnius & eiusdem radicis,
substantiae & essentiae, scilicet mercurialis, solius
substantiae viscosae & siccae, quae nulli rei iungi¬
tur in hoc mundo, praeterquàm corporibus. Id¬
ipsum asserit manifestè Morienus libro suo, in¬
quiens: Durum aquaticum, & molle reddito du¬
rum, vt ei coniungatur aqua, celato, vel abscon¬
dito potiùs ignem sub, vel in aqua frigida: hoc
est, iunge sperma masculinum, quod aliud nihil
est, quàm mercurius coctus & maturus, conti¬
nens in se per digestionem elementum ignis, cum
spermate foeminino. id est, cum aqua viua. Item
Isudrius in eandem sententiam loquitur in Tur¬
ba Philosophorum: Aquam igni permisceto, haec
est vnio spermatica potentialiter, proxima lapi¬
dis nobili perfectioni, ad eam recipiendum. Et in
Codice totius veritatis, quidam Philosophus no-
mine Artefimalef: Coniunge rubeum virum, al¬
bae suae foeminae, in rotundo cubili circundato
corticum igne, continuo quoque calore fouea¬
C