213
30
BERN. TREVISANI DE
excitantium vix imaginabilem. Quamuis etiam
calor mineralium esset à Sole (ex sententia Ray¬
mundi Lullij & Aristotelis) nihilominus calor
esset continuus, quia Sol dies & noctes circum
terram incessanter voluitur. Verùm istorum opi¬
nio falsa est, quoniam Sol non est calidus, neque
frigidus, at motus eius est naturaliter calidus. Ca¬
lor itaque proueniens ex motu corporum coele¬
stium, assiduè versatur in venis terrę: non tamen
calefacit (vt putant nonnulli stultè loquentes)
mineras: nam si vel minimè calefaceret, hoc tan¬
tillo calore actiuo, minore spatio temporis quam
annorum decem, decoqueretur mercurius in per¬
fectionem Solis, quod vix centum fieri consue¬
uit. Terra siquidem est frigida & sicca, minerae
quoque sunt in centro terrae: priusquàm igitur
vel tantillùm caloris percepissent à Sole actuali¬
ter, nos qui sumus proximiores adureremur pror¬
sum: intensissimus esse deberet enim, si terram &
aquam frigidissima corpora penetrans, nihilo¬
minus calorem adhuc retineret, cùm ad centrum
peruenisset, non extinctum penitùs. Verùm enim¬
uerò haec naturaliùs intelligi debent ad hunc mo¬
dum: Cùm ipse mercurius componatur ex qua¬
tuor elementis, calefactis igitur istis à communi¬
bus & generalibus per suum proprium motum,
naturalis calor excitatur ab eiusmodi motione:
pariter ignis & aer existentes in mercurio mo¬
uentur, & sensim eleuantur, cùm digniora sint ele¬
menta quam aqua & terra mercurij, nihilominus
humiditas & frigiditas dominantur. At quia calor
& siccitas digniora sunt elementa, vincere conan¬
tur alia duo, videlicet frigiditatem & humidita¬
tem