213
ALCHIMIA LIBER.
31
tem in mercurio denominantes: nam coelestes
motus excitant alios motus calorum naturalium,
per quos mercurij motus, i. qualitates mouentur.
Postmodùm successu longo temporis mercurij
siccitas vincit gradum vnum suae humiditatis, &
fit plumbum, alium quoque deinceps gradum vincit,
& fit stannum. Tandem calor mercurij iterum pau¬
lulum humiditatis ex frigiditate vincit, & fit lu¬
na. Calore plus adhuc dominante, fit aes, vel ve¬
nus, & posteà ferrum atque sol perfectus. Hac
via duae qualitates, quae priùs succumbebant fri¬
giditate & humiditate victę, modò vincunt alias,
ac dominantur caliditas & siccitas, quae sunt in
excitatione sua sulphur, & mercurij frigiditas at¬
que humiditas sunt ipsemet mercurius. Non
quòd sulphur hoc sit quidpiam à mercurio diui¬
sum, aut separatum: sed est solùm caliditas & sic¬
citas, quę non dominantur in frigiditatem & hu¬
miditatem mercurij. Hoc sulphur posteà dige¬
stum dominium habet in duas alias qualitates di-
ctas, frigiditatem, humiditatem, & suas imprimit
virtutes. Per eiusmodi graduum decoctionum
varietates, fiunt metallorum diuersitates. Plum¬
bum ab igne continuè fugit, auolatque, non alia
de causa, nisi quia frigiditas & humiditas sui mer¬
curij, nondum alteratae fuerunt per caliditatem
& siccitatem sui sulphuris, quae quidem in eo nul¬
lo modo dominantur, alioquin ab igne plumbum
quantumuis etiam vehementi, non absumeretur,
quinimò mercurius eius gauderet in sibi simili.
Pariter & alia metalla quaeque fugiunt ab igne,
praeter solem, quia sunt adhuc frigida humidaque,
plus vnum alio, iuxta maiorem cum dictis qua¬
C 3