213
34
BERN. TREVISANI DE
tas mercurij volatilis, vsque dum actione conti¬
nui caloris super hoc nostrum argentum viuum
perseuerantis, fixum per totam substantiam vo¬
latilem mixtum dominetur, & vincat mercurij
frigiditatem & humiditatem, ac tandem fixi cali¬
ditas, atque siccitas, quae sunt eius qualitates, in¬
cipit aliarum dominari, ac pro gradibus huius
alterationis mercurij, per suum sulphur diuersi
colores oriuntur, quemadmodum nec aliter, quam
per naturam ipsam in mineris. Colorum eius¬
modi primus est nigredo saturnea: secundus al¬
bedo iouialis: tertius lunaris; quartus venereus:
quintus martialis: sextus solaris: septimus verò
vno gradu per nos altiùs adducitur, quàm per
naturam: siquidem perficimus, & plusquàm per¬
fectum reddimus rubeo sanguineoue colore exal¬
tatissimo. Proinde cùm sit plusquàm perfectum,
eatenus alia perficit: nam si non perficeretur vl¬
teriùs quàm à sua simplici natura, quid opus es¬
set tantum impendere temporis, vtputà mensium
nouem cum dimidio, cùm à natura pręter tantos
labores eiusmodi corpora habere possimus iam
creata. Verùm oportet, vt antea dixi, corpus ma¬
sculinum plusquàm perfici, idque per artem na¬
turam imitantem, quo sua plusquàm perfectio¬
ne, abundantique radiatione perficere queat, alia
imperfecta, in pondere, colore, & substantia, in ra¬
dicibus & principijs mineralibus. Quis igitur
adeò praesumptuosus, vt credat illud perficere
posse, taleque reddere, quale desideramus alio
quopiam extraneo, in quo nulla radicalis habe¬
tur commixtio? In Turba quidem Aristeus no¬
mine, qui mundum vniuersum gubernauit an¬
nos