213
ALCHIMIA LIBER.
35
nos sedecim sua sapientia, post Hermetem excel¬
lentissimus, de quo legitur in Chronicis Salomo¬
nis, ipsum congregasse discipulos Pythagorae, ac
nunquam mentiri solitum: quapropter veridicus
appellatus ab Astrologis, ait: Natura non emen¬
datur nisi in sua natura. Non potest igitur nostra
materia aliter, quàm in sua propria emendari.
Parmenides idem loquitur, qui ne primùm re¬
traxit ab erroribus, & in rectam viam direxit. Pa¬
tet vtique naturam metallicam non emendari,
praeterquàm in sua natura metallica, & non in
lia quauis, adeò vt hac via per nostram artem per¬
ficiamus aliquot mensibus, quod ipsa natura vix
mille possit annis. Nam in mineris calor ferè nul¬
lus, qui se vel tantulus inesset, opus naturae ce¬
lerrimum foret. At in arte nostra duplicem calo¬
lorem habemus, sulphuris videlicet, ac ignis, vt
alter alteri subueniat. Non est ignis (vt volunt
Constantinus & Empedocles) de substantia ma¬
teriae, qui tamen opus augmentat, alioqui seque¬
retur eiusmodi calorem indies magis ac magis pe¬
netrare, quod est erroneum. Verùm ignis dun¬
taxat omnem artem regit, quo natura vtitur, aliud
nihil adferre possumus. Igne vehementi vero non
alterantur inter se vicissim, neque mouentur. Fiat
igitur ignis digerens, continuus, non violentus,
subtilis, conclusus, aereus, circundatus, alterans,
& non comburens: ita me Deus amet, iam tibi
narraui omnem ignis construendi modum, con¬
sidera igitur, ac rumina verba mea particulatim:
siquidem ignis omnem comprehendit artem, vt
patet ex omnibus locis Codicis veritatis. Consi¬
dera pariter quid Rosarius magnus in hanc sen¬
C 5