213
41
ALCHIMIA LIBER.
eum suis rationibus detexi, quibus verum à falso
discerni potest, modò verò practicam attexere
visum est, obscuris verbis tamen, vt egomet ela¬
boraui, & quater composui dictum lapidem. Qui¬
cunque igitur hunc meum libellum habuerit, ac
legerit, ab omni liberari meritò deberet anxieta¬
te, necnon veritatem cognoscere citra defectum,
dilucidiùs enim scribere haudquaquam potuis¬
sem, nisi rem ad oculum demonstrarem, quod qui¬
dem omnis ratio dissuadet. Ipse tu cùm sciueris
longè me cautiùs velabis, aegreque feres me tam
apertè scripsisse. Voluntas Dei vetuit omnibus
palàm fieri, quod valdè paucis notum esse bonum
est, vt in Turba passim legitur.
QVARTA PARS LIBRI BERNAR¬
di Comitis Marchiae Treuisanae, de pra¬
ctica Philosophici lapidis.
CVM in hac arte maximè profecisse me
percepissem, coepi doctos in ea potissi¬
mùm quaerere ac frequentare: decet
nim probatos viros sibi similibus adiun¬
gi, & non alijs. Cùm igitur per celebrem quan¬
dam ciuitatem Appuleam Indiae transirem, audi¬
ui doctissimum in ea residere virum in omni scien¬
tiarum genere, qui parem in hoc mundo non ha¬
beret. Hic praetium disputationibus instituerat
omnibus in arte peritis, libellum folijs & cooperto¬
rio puro, putoque auro fabrefactum. Quapropter
honoris auidus, animum facere mihimetipsi non
dubitaui, ac ad praescriptas disputationes dispone¬
re, addente mihi, ad hanc susceptam prouinciam,