213
42
BERN. TREVISANI DE
calcaria verò doctissimo, veniente mihi in men¬
tem etiam, audentes ad sublima prouehi, timidos
deijci, ac perpetuò humi degere, viriliter in pale¬
stram transij, fatoque palmam obtinui disputa¬
tionis coram astantibus, libellusque premij fuit
mihi per facultatem philosophiae admodum ho¬
norificè oblatus, vt circumspectarer ab omnibus.
Deinceps animi studio fatigati recreandi gratia,
campos amoenos & prata quaerens, in lympidis¬
simum incidi fonticulum, pulcherrimo lapide
circumseptum, atque munitum, supra quercinum
truncum, cętera muro circundatum, ne bruta ad
eam intrarent, nec aues in eo balneum sibi face¬
rent. Super hunc fontem sedens, contemplatus
sum eius pulchritudinem, ac vidi superiùs clau¬
sum. Ea faciens iter vir senex, & venerandus ad¬
modum, vt Sacerdos, à me salutatus honorificè,
& rogatus quamobrem iste fonticulus ad eum es¬
set modum, superiùs, inferiùs, & ad latera cir¬
cumquaque clausus, & munitus? amico respon¬
so me dignatus ait: Est quòd scias, amice mi, fon¬
tem hunc esse valdè mirabilis, ac terribilis virtu¬
tis prae caeteris omnibus totius mundi fontibus,
pertinet ad Regem solùm huius patriae, quem fons
optimè nouit, & ipse fontem. Praetereuntem Re¬
gem hac semper ad se trahit, & à Rege non trahi¬
tur. In eo balneo manet ducentis octuaginta duo¬
bus diebus, quibus ad tantum iuuentutis robur
adducitur, vt à nemine quantumuis robutissimo
vinci queat. Curauit igitur suum concludi fonti¬
culum albo lapide rotundo, vt vides, in quo relu¬
cet fons clarus, velut argentum, & coelestis colo¬
ris, vt etiam esset fortior, ne ab equis & alijs de¬
strueretur,