867
Adipum differen¬
ta.
300 DE MEDICINA VETERI ETNOVA
tur, integunturque. MATHETES, Quis clyster ad vrinae retentio¬
nem pertinet? GERON, Si haec neque ab inflammatione, aut tu¬
berculo, aut carnis excrescentia orta fuerit, is qui ad nephriticum
dolorem conuenit. Si verò illa vrinę retentio ex inflammatione
contracta sit, hic qui sequitur adhibendus est.
CLYSTER AD RETENTIONEM VRI¬
nae ex inflammatione.
Radicis althaeae quadrans: violarum manipuli duo: maluae
sesquipugillus: passularum, iuiubarum, singulorum semuncia:
quatuor seminum frigidorum maiorum fortiter contusorum, sin¬
gulorum drachmae tres: florum chamaemeli, violarum singuli pu¬
gilli: decoquantur in aqua ordei. In iuris vncijs sex, olei violacei
vncias tres, adipis cuniculi, aut butyri recentis, singulorum vnci¬
am diluito, inijcitóque inferiùs. Vbi non est inflammatio, emol¬
liente & abstergente vtitor: hoc nullum est praesentius remedi¬
um. MATHETES, Qui clysteres ad vterum sunt accommodi? GE¬
RON, Si color acutus illum infestet, ex materia acri excitatus, vi
in carcinomate purulento, aliísque vlceribus virulentis, mitigato
rij conueniunt, ex herbis emollientibus in oleo, & modico vino
coctis, sic vt exigua eius mensura sine sale, aut medicamentis ab¬
stergentibus inijciatur, quò diutiùs introm morentur, in hunc
modum parati.
CLYSTER AD VTERI SCIRRHVM.
Radicis althaeca triens: corticum radicis vlmi vnciae duae:
maluae manipuli duo: seminis lini, faenugraeci singulae vnciae: se¬
minis apij, petroselini, althaeae vtriusque vnciae duae: florum cha¬
maemeli, vel maluae hortensis pugillus: ficus viginti. decoquan¬
tur in iure intestinorum porci, aut veruecis. Iuri colato axungiae
selibra addatur, vel cum oleo, hoc modo.
CLYSTER EMOLLIENS EX OLEO.
Olei amygdalarum dulcium, liliorum alborum, irini singu¬
lorum quadrans: vini albi dulcis, vel sapae triens. mista aluo in¬
funduntur.
OBSERVATIO.
Adeps felis, vel ius eius decocti multum humectat, emollit
& soluit: adeps gallina, anatis & anseris ob tenuitatem essentiae,
multûm sunt efficaces: adeps porci praestantior est ceruina: illi suc¬
cedit vitulina: sed humana omnes facilè antecellit. Styrax recens
ex oleo