213
ALCHIMIA LIBER.
47
decidisse fontis, aquam exhaurire coepi, cum in¬
dustria tamen, adeò vt non maneret in eo, nisi
decima pars eius cum decem partibus. Cumque
totum exhaurire conarer, tenaces erant valdè,
interea dum in hoc opere fatigarer, superuene¬
runt aliqui, vt vltrà haurire impedirent. Priusque
abirem tamen, conclusi rursum omnia, ne quis¬
piam perciperet me fontem exhausisse, neque vi¬
disse, neue fortè mihi libellum etiam surriperent.
Tum demùm coepit excitari calor circumcirca
in balneo ad lauandum Regem. Ego autem ob
perpetratum facinus adductus sum in carcerem,
ibidemque detentus quadraginta diebus. Qui¬
bus absolutis fui relaxatus, & ad fontem reuer¬
sus, vt viderem ipsum: obscurae nubes apparue¬
runt, quae durarunt longo tempore. In summa
vidi sub finem omnia, quae desiderabat animus,
absque multo labore: qui te non torquebit etiam
adeo, modò rectam ingressus viam, ab ea non de¬
flexeris ad erroneas, at naturam in omnibus fue¬
ris imitatus. Concludens dico tibi, quicunque
libellum hunc meum legens, lapidem per ipsum
non intellexerit, nunquam intelliget, quicquid
operetur. Nam in hac mea parabola totum opus
continetur in practica, diebus, coloribus, regimi¬
nibus, viis, dispositionibus, & continuationibus,
quantò meliùs fieri potuit narraui singula, pie¬
tate, charitate, & compassione motus erga deso¬
latos operatores, in hac arte pretiosissima. Finem
igitur faciens libello meo, Deum Optimum Ma¬
ximum rogo, cuius gratia fuit absolutus, vt ape¬
riat mentes hominum bonae voluntatis, quibus,
vt ingeniosis, pauca difficultas erit, modo absti¬
D 3