213
46
BERN. TREVISANI DE
vt etiam diademate regio sui domini coronentur.
Interrogaui an vnquam aliquis accederet medi¬
cus, vel quiduis aliud eo tempore? qui respondit,
nullum, nec quicquam aliud praeter custodem
vnicum, qui subtus calorem excitat continuum cir¬
cuentem & vaporosum, praeterea nihil. Rogaui
num custos hic multos labores pateretur? qui ait,
plus à principio quàm sub finem, quia fons inflam¬
matur. Petij vtrum vidissent multi, qui respondit,
versatur ob oculos toti mundo, nemo tamen co¬
gnouit eorum qui sunt in mundo. Rogaui latiùs
quid agerent? qui ait, Si volent sex illi Regem ite¬
rum purgare poterunt in fonte diebus tribus, cir¬
cuendo locum iuxta contentam continentiam,
dando primo die thoracem, secundo camisiam,
ac tertio carnem suam sanguineam. Dixi ad haec
quorsum ista? at ipse, hactenus tibi respondi, fati¬
gatus sum. Quod cùm percepissem, nolui esse
molestus, at abeuntem comitatus sum aliquate¬
nus; illi quoque gratias agens immortales, vale dixi.
Venerabilis admodum senex fuit atque sapientis¬
simus, vsque adeò vt ipsi obedirent coeli, cunctaque
tremerent coràm ipso. Sopor etiam inuasit me,
vt rediens ad fontem aliquantisper quiescere de¬
stinaram, sedensque super hunc abstinere non potui,
quin claustra omnia secretò reserarem. Interea
cùm libellum meum disputationis premium in¬
spicerem, per suum splendorem & pulchritudi¬
nem, soporem antea conceptum auxit, vt oscitan¬
tia quadam è manibus in fontem delapsus sit, quod
me pessimè habuit: volebam enim seruare in me¬
moriam honoris adepti. Cumque inspicerem di¬
sparuit ab oculis, existimans igitur in fundum
deci¬