213
50
AD LECTOREM
ram anteà magis quàm Dedalus in suo laby¬
rintho, in semitam rectam figere volui, quà
gradiens tandem cognoui veram & perfectam
materiam, à natura nobis in cauernis terrae
praeparatam, ad perficiendum supra terram,
quae sub ista generat ipsa, metalla naturaliter,
quemadmodum experientia (Deo miserente)
me docuit, vt hoc libello declarabo clariùs,
quàm vnquam fieri valeat. In cuius prima
parte narrabo modum & progressum, quibus
perueni tandem ad veram huius operis diui¬
ni cognitionem. In secunda, quibus autoribus
vsus sum in perquirendis autoritatum expli¬
cationibus, terminorum, aliarumque difficulta¬
tum. Tertia verò & vltima, declarabo pra¬
cticam ad eum nempe modum, vt ignaros la¬
teat, filijs autem artis sit manifestissima: pro¬
pter quos omnia redigere in optimum ordinem
studui quàm diligentissimè: non imitatus hac
in re nonnullos inuidos vtilitatis R. P. homi¬
nes, proprijque sui commodi nimiùm auidos, qui
suam noluerunt materiam declarare, praeter¬
quàm sub diuersis varijsque fabularum allego¬
rijs, imo qui libros suos alijs ostendere vix vo¬
luerunt. Noui quendam qui non nulla scripta
receperat à Veneto, haec velut adorans occul¬
tabat occlusa, vt ipsemet vix auderet introspi¬
cere,