213
AD LECTOREM.
51
cere, ne dicam alijs ostendere, vel communi¬
care, existimans forte lapidem ex ea papyro so¬
la proditurum absque labore, si modò conclusa
strictissimè contineretur arca, tamquam Her¬
metico sigillo materia philosophica. Verùm
ignorant isti non fortuito concessam esse tam di¬
uinam scientiam hominibus, vt aiunt Philo¬
sophi, dum repraehendunt eos, qui non proprijs,
at alienis impensis operantur. A quibus du¬
bio procul asperrimè taxabor, quia hoc opuscu-
lum publicaui, praesertim idiomate vulgari,
cùm nulla hac tempestate scientia magis vul¬
go sit odiosa. His breuiter volo responsum quod
hactenus ignorarunt, nimirum huius diuinae
philosophiae partem non esse in humana pote¬
state, adeò vt libris solis intelligi queat, sed in
voluntate Dei sitam, qui reuelat cui vult per
Spiritum S. suum, vel per medium alicuius ho¬
minis, vti secunda libri huius parte narratur
latiùs: tantùm abest vt palàm faciam omni¬
bus. Quid noui si vulgariter scribam artem,
quae ab omnibus suis professoribus non alio ser¬
mone quàm suo proprio pariter descripta fuit
hactenus, vt ab Hamech Hebraeo Hebraicè, à
Thebit & Haly Chaldaeis Philosophis Chaldai¬
cè, ab Homero, Democrito & Theophrasto Grae¬
cis, Graecanica lingua, ab Aboholy, Gebero, &
D 5