213
52
AD LECTOREM.
Auicenna Arabibus in Arabica. Morienus, Ray¬
mundus, & plerique alij Latini, Latinè tradide¬
runt artem, suis vt cognosceretur à successori¬
bus, diuinam istam scientiam hominibus etiam
suae nationis concessam quandoque fuisse. De po¬
pulari odio sciendum veritatem artis non esse spre¬
tam, sed falsas duntaxat in ea sophisticationes,
vt in prima huius libelli parte narrabo latiùs.
At si dicant, cur ego non dilucidè ac manifestè
singula scribam, vt ex hoc opusculo quisque securè
valeat operari, cùm secùs faciens nihil vtilita¬
tis adferam lectoribus? Vt respondeam, quis igno¬
rat innumeras impensas, & inutiles, quae cir¬
ca hanc artem in Gallia solùm fiunt indies, pro¬
pter sophisticationes, à quibus si retrahi possint
in viam rectam lectura mei libri, tum pij pro¬
bique lectores in veritatis semita retineri, per ea
quae secunda parte doceo, non erit istis omnibus
lectura tertiae partis inutilis, in qua narratur,
quae patet ad practicam operis diuini prorsum
facilis aditus. Diuinum voco hac de causa, quòd
nemo per seipsum absque diuina inspiratione con¬
prehendere, vel intelligere potest, etsi doctissi¬
mus alioqui philosophus existat, vt ait Geber
aduersus omnes, qui sola consideratione cau¬
sarum, operumque naturalium operari nituntur,
inquiens: In eo plurimum errant putantes se na¬
turam