213
58
DIONYSII ZACHARII
tandem comitante peste redijt, quapropter lo¬
co mihi cedendum fuit, alijsque socijs anno di¬
midio, quo tempore incidi in quendam senem,
vulgo Philosophum appellatum, quo cum ami¬
citiam contraxi, meaque recepta communicaui,
rogans, vt suo iudicio meliora notaret: decem ita¬
que vel duodecim quae sibi potissima videban¬
tur, demonstrauit. Haec, cessante peste, rediens
ad pristinum locum tentare coepi mox à reditu,
perque totam subsequentem hyemem operatus
ad festum vsque Ioan. aequè tantùm emolumen¬
ti, quantùm ex praecedentibus reportaui: siqui¬
dem adhuc quadringenti mei coronati sumpse¬
runt augmentum, vt ex eis septuaginta duntaxat
numerarem, non propterea despondi animum.
Quidam Abbas habebat receptum ab amico Ro¬
ma transmissum, ex aula Cardinalis Armignaci,
cui adiunctus exposui centum coronatos, toti¬
dem & ipse, vt communibus expensis experire¬
mur. Fabrefactis igitur nouis fornacibus diuer¬
sarum formarum ab alijs, quoniam opus erat no¬
bis excellentissima aqua vitae, pro dissolutione
marcae aut librae semis auri, generosissimi vini
vas magnum emimus, ex quo per pellicanum in¬
gentem copiam eius aquę saepiùs rectificatae, plu¬
rimis vitreis vasis ad hoc emptis parauimus.
Postmodùm auri nostri, priùs integro mense cal¬
cinati, marcam vnam, & quatuor marcas aquae
dictae, posuimus in duo vasa vitrea spississima re¬
torta, vnum in aliud intrante, sigillatis, & ambo¬
bus collocatis in duabus magnis fornacibus ro¬
tundis. Emimus etiam carbones pretio triginta
coronatorum vnica vice, ad ignem subtus conti¬
nuandum