213
OPVSCVLVM.
59
fiuandum integro quidem anno, vt interea ta¬
men aliquid in alijs etiam receptis tentaremus,
ex quibus non magis quàm ex opere magno con¬
sequuti sumus vtilitatis, ex vtroque videlicet om¬
ninò nihil. Construxissemus ignem ad infinitos
annos, priusque, vt receptum pollicebatur, con¬
gelatio facta fuisset in fundo vasorum, non prae¬
cedente solutione. Non autem operabamur in
debita materia, nec erat ista solutionis aqua ve¬
ra; quae nostrum aurum dissoluere debet, vt ab
experientia patuit. Inuenimus enim aureum
puluerem adhuc integrum, nec nisi paulò mi¬
nutiorem, quem proiecimus super viuum ar¬
gentum, vt habebatur in recepto, sed in vanum.
Aegrè tulimus hoc infortunium, & praesertim
Abbas, qui tamquam optimus secretarius publi¬
cus, iactitarat coram suis monachis, se nihil expe¬
ctare, praeter finem operis, tandem plumbeum
fontem existentem in monasterio liquefacturum,
& conuersurum in aurum: verùm in aliud tem¬
pus reseruare coactus est, vt postmodùm suppe¬
ditaret ei sumptus, quos interea fecit per Germa¬
num operatorem praetereuntem, & frustrà, me
absente dum essem Parisiis tentauit. Abbas vtique
reassumpto animo, persuasit mihi, vt congrega¬
rem pro parte mea trecentos, vel quadringentos
coronatos, totidem adderet meis; quibus mecum
assumptis Parisios me conferrem, vbi laborantum
numerus infinitus, tantisper inter ipsos ac diuer¬
sos versarer, donec opus aliquod perfectum inue¬
nissem inter nos velut fratres partiendum. Quo
quidem pacto inito, bona possessionum mearum
denuò conscripsi, Parisios vtique veniens octin¬
E