213
60
DIONYSII ZACHARII
gentos attuli coronatos, ea intentione, vt illine
non discederem, vsque dum absumpsissem aut repe¬
rissem quod optabam. Non sine parentum & ami¬
corum omnium offensione maxima recessi, qui
me libenter in ordinis senatorij virum promouis¬
sent in patria, existimantes me legisperitum esse
promptissimum. Verùm ego resistens, ac simulans
me his pecunijs officium aiiquod empturum, va¬
le dixi, & accinxi me itineri altera die natalis festi,
ac Parisios appuli triduo pòst Reges. Ibidem in¬
tegro mense primùm incognitus latitare volui.
Mox atque postmodùm frequentare coepi cum ar¬
tistis, aurifabris, fusoribus, vitrarijs, fornacum stru¬
ctoribus, aliisque, tantam contraxi notitiam, vt vix
altero mense finito, plus centum operatorum fa¬
cti sunt mihi familiares. Nonnulli operabantur
in tincturis metallorum per proiectiones, alij per
cimentationes, aliqui per dissolutiones, plaerique
per coniunctionem essentiae lapidis smirilli vul¬
nuncupati, nonnulli per prolixas decoctiones,
aliqui in extractionibus mercuriorum à metal¬
lis, alij verò in istorum fixationibus. Adeò frequens
erat nostrae congregatio, iam in domibus, aliàs in
summo templo, vt festiuis, ac dominicis diebus
non parceretur. Aliqui dicebant inter se: Vtinam
nobis esset facultas opus nostrum repetendi, per¬
ueniremus ad perfectionem: alij, si vas nostrum
integrum permansisset, res benè succedebat: non¬
nulli, si vas cupreum habuissemus optimè rotun¬
dum, fixum reddidissemus mercurium cum luna.
In summa nemo omnium aliquid operatus fue¬
rat, quod suis careret excusationibus, quibus ad¬
huc tantisper surdas aures exhibebam, inutiles
namque