213
62
DIONYSII ZACHARII
meum Abbatem scripsi cuncta, quę successerant,
ipsique duplum postremi huius operis misi cum
practica dicti nobilis. Ad me rescripsit vt mane¬
rem Parisiis adhuc annum, sumptusque non for¬
midarem, maximè cùm in arcanum incidissem
pro principio; quod existimabat non exiguum,
quamuis ego resoluissem in animo non vti ma¬
teria, quę non persisteret in eodem statu, quo priùs
apparuerat, hoc mihi proponens, operandum non
esse, neque laborandum cuiquam, vt nequam &
impostor euadat, aliorumque detrimento dite¬
scat. Proinde mansi, vt scripserat alio anno, cum
duobus anteà praeterlapsis, frequentans iam hunc,
modò alium, eosque de quibus opinio commu¬
nis erat ipsos aliquid habere boni perfectique.
Omnes fermè consumpseram pecunias, cùm iam
ad me rursum scriberet Abbas, vt mox visis per¬
lectisque suis literis absque mora venirem ad
ipsum, quod feci: nolebam enim promissam fi¬
dem fraternam perfringere. Aduenienti mihi li¬
teras obtulit à Rege Nauarrae (qui harum rerum
curiosus esse videbatur) ad ipsum missas, vt pro¬
curaret apud me, si rem gratam illi praestare vel¬
let, Regem adirem ilicò, arcanumque docerem
illius nobilis, ac alia quae me scire audiuerat ex
relatu, promittentem in remunerationem tria,
vel quatuor millia coronatorum. Summa haec
Abbatem adeò inflammarat, vt non magis laetum
se demonstrasset, vbi iam in crumena sua latitas¬
sent, nec priùs quiescere potuit, quàm in Aulam
me contulerim. Quò cùm venissem, non antè sex
hebdomadas operari potui, quòd aliò quaerenda
essent materialia. Absoluto tandem opere mu¬
nus