337
DEDICATIO.
uicto libello quodam, quem ad autorem Pa¬
racelsum referunt, in quo quatuor besses seu
marcae exiguntur) postulet, at acumen Phi¬
losophorum & rerum naturalium peritiam
veram eamque non exiguam, qualis in sutri¬
nae desertores cadere non potest. Vestram ego
amplitudinem, Viri Consultissimi, sicut prae¬
clarè de vera Chymia sentit, & ad imita¬
tionem magnorum Regum & Rerumpubli¬
carum laudatissimarum professores eius non
auersatur, sed fauore amplectitur: ita ab
impostoribus esse alienissimam, hancque ani¬
mo sententiam deliberatam circumferre,
non esse honore suo spoliandam artem, qua¬
quam à fauillis Paracelsicis pessime tracte¬
tur, persuasum statutumque animo habeo,
Equidem elaboraui in ea, quantum per re¬
liqua studia licuit. Sed quo amplius eam
verso, arridet magis adeo, vt ad formam
perfectarum scientiarum accommodare prae¬
cepta eius, & Aristotelea artium constitu¬
tione methodoque Ramaea illustrare animum
induxerim. Vidi nempe, quàm obscurè, per¬
plexè deprauateque eam descripserit Paracel¬
sus. A veris Philosophis membratim est ex¬
plicata dispersimque tradita. Nam alicubi
praecipitur de sola Chrysurgia. Alicubi de so¬
la de¬
* 5