337
DEDICATIO.
la destillatoria. Quidam varia congesse¬
runt opera, omissis praeceptis catholicis, &
operationibus generalibus. Lullius & Vl¬
stadius vnam quintae essentiae destillationem
cùm elementorum separatione attigerunt;
reliquum penè totum est infusio seu extra¬
ctio quadam. Addidit Vlstadius etiam de
lapide quadam, & Lullius aliis libris de eo
est copiosus. Paracelsus in Archidoxis prae¬
ceptiones specialium operum est molitus, sed
suo more [GR]ἀκυείως[/GR] perplexè & inconditè.
Quidam pollicitus est Alchemiam magnam.
Vidi librum primum. Indignus est tan¬
to hiatu. In omnibus quos conspexi metho¬
dum integrae artis, & euidentiam deside¬
ro. Consilium itaque cepi, quoniam eiusmo¬
di labor non videbatur nec esse vnius ho¬
minis, nec debere esse, de adeundis viris do¬
ctis & amicis per epistolas, quibus ani¬
mum & institutum non declararem tan¬
tum & significarem, sed & facta qua¬
si [GR]σκιαχραφίᾳ[/GR] operis ita proponerem, vt iu¬
dicare facilè rem possent, & si quid ipsi per
experientiam cognouissent, addere. Vbi
manus admota est, euasit in iustum commen¬
tarium opus, quod ita edere quomodo alij
epistolas virorum doctorum consueuerunt
longè