337
DEDICATIO.
RVLANDVM, Martini Chymici sum¬
mi, & optime de ea arte, vt & de re medica
meriti filium; cuius tum adhuc in acade¬
miis versantis noui indolem praeclaram, tùm
summis aucti honoribus & in Repub. ve¬
stra laudatissima publica auctoritate medicinam
facientis, & eruditionem & dexteritatem
probo. Quod mihi certissimo est argumento
verae chymiae suum apud vos esse non orna¬
mentum tantum, sed & perfugium. Est
istud laudis instar consummatae; est autori¬
tatis incomparabilis, tanquam ad portum
tutissimum ex importuno mari ad vos se
recipere, liberalium honestorumque studio¬
rum olim in Regum & Principum vlnis ac¬
quiescentum familiam, nec repulsam ferre, sed
gratissimo foueri complexu etia inter tumul¬
tus & dissidia mundi. Vos videbantur erudi¬
torum designare mentes; vos consecratum di¬
gnitati vestrae hoc opus accipite, vos hono¬
re vestro inscriptum amplectimini. Vos de¬
cet, sicut aliis rebus estis celebres, ita arcanae
chymiae patrocinio non esse ignobiles. Non
itaque dubito, quin gratus vestrae amplitudi¬
ni hic meus sit futurus conatus. Multae sunt
Respub. quae non tam bellicarum, & iustitiae
artium fama celebrem sibi quaerunt memo¬
riam,