337
DEDICATIO.
longè apparebat consultius praestabiliusque
quàm singulis mittere literas singulas. Ita
enim diffusa accepissem iudicia, & fortassis
ea scripsissem quibusdam, de quibus alius po¬
tuerat iudicare rectius, ne quid de mittendi
difficultate dicam. Nunc vno volumine
mnes possunt intueri consilium omne. Iu¬
stius itaque libro res est comprehensa. Ve¬
rum enimuerò non facilè consentiunt mul¬
ti, nisi vno quodam colligati vinculo, & ad
concordiam in vno redacti. Cum itaque ab vnius
principatu pendendum foret, quasi perspectas
omnium mentes ad vestram amplitudinem, Viri
nobiles, adduxi, quam, vt autoritate & tutela
sua hoc opus complecti velit, submisse rogo. De¬
cet Statum Imperij, & Remp. nobilem iste
labor. Vbi enim Aristocratia cum Monar¬
chia, laudatissimis nimirum gubernationum
politicarum speciebus ad formam optimi
Imperij[sic] iucunda contemperatione conspira¬
uit: ibi necesse est, sicut in alia optima quaeque
redundant, ita quoque literis praeclaris suum
esse praesidium. Et fouet vobis praeclare consti¬
tuta Respub. non tantum, vt cognoui à fi¬
de dignis, alios viros industrios à Chymi¬
carum contemplationum operationumque
studio non alienos, sed & MARTINVM
RV¬