337
PRAEFATIO.
mur, vt hactenus, pro auri essentia vorare
cinabarim; pro sale veneris, vitriolum cu¬
pri, pro oleo spiritum & aquam, pro auri
praecipitato turbith vulgare, etc. acceptare
si exterminatis erroribus verae praeparatio¬
nes secundum demonstrationes scientificas
fuerint in lucem protractae. Habebunt & ty¬
rones, in quo certo acquiescant, ne in impo¬
storum scopulos incidant, & magna pecunia
redimant nugas maiores. Vtinam verè ad
cademiarum professionem syncerum arti¬
ficium vocaretur. Si quis hodie periculum
facere velit, eum vesanos Paracelsitas con¬
sulere oportet, aut aniculas, aut aurifabros
inertes desperatosque, aut seplasiae famulos
rudissimos similiaque artis honestissimae pia¬
cula. Apud liberales professores omnis eius
vox obticuit. Ars quaeritur apud inertiam, sa¬
pientia in prostibulo vesaniae, & lumen inter
tenebras. Hinc euenit ut si quid scribendum,
sit de chymia pene ad alphabetarios sit red¬
eundum, & ante sententiam discendum quae
res sit chymia, quae cucurbita, alembicus, &
reliqua. Sed mitto ista. Quod non omnes qui
chymiae fama sunt celebres attigi, aut etiam
forte aliquos compellaui, qui chymicarum
operationum habentur imperitiores, excu¬
satum me quaeso habeas Lector. Non pote¬
ram omnes nosse, nec relicta Germania &
amicorum consortio adire Galliam, Italiam,
aut peregrinos. Hoc sibi persuadeant omnes
**
vbi¬