337
AD LECTOREM
vbicunque sunt, periti, me aliquibus no¬
minatis intellectos voluisse omnes. Quicun¬
que ergo aliquid ad publicum emolumentum
comportauerit, ei suus erit relictus & locus &
honor. Nec nos quispiam tam inopes ex Dei
gratia rerum putet, vt graculis Paracelsitis
nequeamus occurrere, si pungere & inquie¬
to strepitu interturbare velint. Sunt ad ma¬
num ea praesidia quae ipsi vix per somnium
viderint. Loquor de praesidiis scientiae.
pum multitudinem non moror. Est & ad¬
monenda simplicitas quorundam hominum,
qui negant chymica ita esse diuulganda, vt
tyronibus sint vtilia, quia seruandum illud
Hippocratis institutum, quo à sacris medi¬
cis arcet profanos. Ego verò neminem ad¬
mittendum puto nisi artis tyrociniis initia¬
tum. At non est occludenda ad initia ianua.
Vt multi possint fieri sacri, multos aduoco.
Ne dubita; non est tam leuicula chymia, vt
illotas patiatur manus. Tu nihil inuita dices
faciesve minerua. Si quem Deus ad chimian
per naturam aptùm reddidit, itaque conse¬
crauit, tune eum iterum profanes, aut à le¬
ge sacrorum prohibeas? Túne Deo, natu¬
rae, & officio in societatem bellum inferas?
Si docere quid laudabiliter potes, cur sis
minus pręceptor quam vesanus Paracelsus?
An ignoras te per donum istud ad docendum
esse vocatum? Occultesne commissum ta¬
lentum? Auarorum infamia est quod ipsis
tam