337
IN OPVS CHYMICVM EPI¬
STOLICVM ANDREAE LIBA¬
uij Viri clarissimi, Medici &
Poetae
ELEGIA D. BARTHOLOMAEI
Hubneri Philosophi & Medici Er¬
furdiani.
Vt nouaiam non sunt medicamina chymica, primum
Nec medicis hodie cognita facta scholis:
Sed priscis Arabum, Saracenorumque libellis
Eruta, nunc Vultu splendidiore nitent,
Nostraque nouerunt ea pharmacopolia dudum,
Ac his aucta suum sponte dedere locum:
Sic neque depellunt omnes è corpore morbos,
Artis constituunt nec documenta nouae.
Pars tantum dici, sed non ars tota medendi,
Rem si perpendas dexteritate, queunt,
Exornantque magis cumulantque Machaonis artem,
Atque ancillantur, non dominantur ei.
Concidit ergo gregis Sani iactantia mendax
Admiratorem quem Paracelsus habet,
Et confunduntur bombastica somnia, multi
Per quae nunc medici protinus esse Volunt,
Quantumuis artem nullam, methodume praehendant,
Quam docet Hippocrates, quamque, Galene, tenes.
Ingenij qui sunt adeo petulantis, St omnem
Doctrinam beterum nil Saluisse belint,
Pharmaca nec toties per secula cuncta probata,
Et quae naturae prouida cura dedit,
Humanae quicquam dicant conferre saluti,
Ni prius haec ignis flammea visque nouet.
Et licet haud cupiant rerum cognoscere vires,
Quas in nostra dedit commoda terra parens;
Nec norint quantum possit Vulcanus in illas,
Et quae sint nobis apta, Sel apta minus,
* * 4
Ludicra