337
Ludicra sed tantum Vocum portenta sonare
Pauca queant, ipso penetimenda sonor
Aut aptare lutum fornacibus, addere prunas,
Et torrere mali tradita more coqui:
Se tamen antiquis cunctis, cunctisque modernis
Doctrina claris conspicuisque Viris,
Absque pudore ferunt parasangis pluribus ante:
Vmbrae sunt reliqui; Rectius hi sapiunt;
Si nempe hoc sapere est, homines deludere Vanis
Promissis, fumos Vendere, falsa loqui,
Et pro perspectis, notis, & sape probatis
Noxta, tecta dolis & fugienda dare,
Ac hominum plenas sic exhaurire crumenas,
Certaque provita tradere tela necis.
Quis tanto fastutam Sanas, obsecro, nugas
Vel sine fronte prius vel sine mente dedit?
Quam quos nuac iuuat à Paracelsi nomine dici,
Ac Vna morbos quosque fugare lyra?
Astipulatores tamen haec vesinia multos
Inuenit, & non est absque patrocinio.
Scilicet est auidum Sulgus nouitatis, amatque.
Asfectu potius quam ratione regi.
Inde fit vt sua committantiis corpora plures,
Pauca quibus nemo crederet aera catus,
Et conducuntur precio maiore pericla,
Et mors, quam redimi Vita salusque queant.
O caecas hominum mentes, o secula caeca.
His quot sufficient moribus anticyra?
Quando rogo, sapiet mundus post mille tot ictus?
Quando suo damno cautior esse volet?
Porriget aut sanis quando monitoribus aures?
Quando sequi rectos perget in arte duces?
Optima maiorum cur non Vestigia mauult,
Calcatamque probe quisque tenere Viam,
Auia quam tantis sectari plena periclis,
Tot foedis monstris corpus & obijcere?
Si quid