337
Sunt tamen ad fraudes haec singula saepè parata,
Nec nisi praeclaris cognita ritè viris.
Imponit multis Varia Versatilis arte
Mercurius, cordi perniciosa lues.
Nobile nomen habet, Turbith, Sol, Luna, planetae:
Nobilior reliquis res PANACEA fuit.
Attamen haec potuit seducere Teutonas oras,
CINABRII saltem nixa colore leui.
Saeuius hi peccant, aegris qui certa Venena
Non bene per chymiam cocta recocta, ferunt.
Hic seges erronum foecundaque messis habetur.
Fors cur id fiat, lector amice, rogas?
Stant academiae sanctissima templa mineruae:
At ceu nulla, in eis chemia spreta silet.
Mordicus affixos libris plaerosque Galeni,
Quid possint medico, chemica facta fugit.
Inde supercilio non intellecta refutant,
Exemplisque malis corda tenella trahunt.
Talia conspiciens ciniflonum turba nefanda,
Arcem chemiae mente furente petit,
Carbonesque mouet tiliae, atque superbit iniquè
Vendens pro essatis quae Paracelsus habet.
Sic aliquot lente Paracelsia creuil ab annis,
Nempe impune tulit funera multa diu.
Hanc cupit ingenii Salidis succidere neruis
LIBAVIVS, fucis non toleranda sudes.
Conficit id formâ literarum, St si quid amici
Conferrent operae, stellio nudus eat.
Vix Snius enim res haec operosa Sidetur:
Plura oculos plures cernere posse putat.
Sic CRATO, GESNERVS, ZVINGERVS, BAC¬
CIVS, aequè
Adiuti à multis multa dedere foras.
Hactenus ille quidem properè clarissma scripta
Impiger expressit, singula marte suo:
At potiora dabit sua si coniurgere docti
Rerum Vsque graues, quae didicere, volent.
Et