337
Et quare inuideant orbi, quae publica fient,
Inuitis ipsis, vitam vbi reddiderint?
Inseruire decet mundo, celare nec vnquam
Quae conferre aliis emolumenta queas.
Ostendit liber hic quoque, quae paracelsicus erro
Vix summis precibus, muneribuse daret.
Idem si facerent alii, qui mystica magna
Naturae callent, ars bene culta foret.
DET DEVS hoc semper Votis ardentibus opto;
Vt veri faueant artibus artifices.
Sic sanctè rerum berus seruabitur vsus:
Cedet agyrta procul, transfuga nullus erit.
IOACHIMVS CAME¬
RARIVS PATER PHIL.
& Med. summus Andr.
Libauio.
OPVS tuum [GR]ἐπιστολικὸν[/GR] probo. Hortor te
O etiam atque etiam illud vt perficias &
in publicum edas. Erit vtile studiosae iu¬
uentuti, etc.
IOHAN¬