337
IOHANNES HARTMAN¬
NVS BEYER, MEDICVS REI¬
publ. Francofurtensis ad
Moenum.
STVDIVM tuum in ornanda augendaque
medicina indefessum, vehementer equi¬
dem probo: & polydaedalam miror vim in¬
genii. Chymiam enim, quod multi deside¬
rarunt hactenus, ab inquinamentis & tene¬
bris, quibus lucifugae Bombastaei artem no¬
bilissimam conspurcarunt, vindicare & per¬
purgare, pristinoque suo restituere nitori,
satagis. Id licet tentasse quidam videri pos¬
sint, aut velint potius eos tamen, vel rei dif¬
ficultate victos ac deterritos à coepto desti¬
tisse, vel pari obscuritatum labyrintho di¬
scendi cupidos delusisse, constat. Quare
palmam tibi merito viri docti deferendam
statuunt: quam & gratulor, & diuturnam
perpetuoque florentem opto, etc.
ZACHARIAS BRENDE¬
LIVS PHILOS. ET MED.
excellens Ienensis academiae
Professor, etc.
MAGNA me tandem cura liberasti, cum
scribis te chymicam artemita elabo¬
raturum, vt saluis principiis physicis & me¬
dicis, studiis nostris possit esse commoda.
Magno¬