867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VI. 393
DE GLANDIBVS.
GERON, Glandes penicilla sunt, quae ano subijciuntur: vn¬
de Graecis [GR]ὑπόθετα & βάλανοι[/GR]: barbaris & officinis suppositoria di¬
cuntur. MATHETES, Quis vsus est glandium. GERON, Non so¬
lùm cùm venter astrictus est, sed etiam cùm sanguinem detrahe¬
re cogitamus, ne venae putridam excrementorum colluuiem ab
intestinis attrahant: id quod nostrates medici parum diligen¬
ter perpendunt. Deinde cum aegri clysterum iniectionem ob vi¬
rium imbecillitatem ferre nequeunt: nec non in febribus valdè
ardentibus, cùm materia ad caput facilè rapitur: adhaec in frigi¬
dis, ac soporiferis capitis affectibus conueniunt: nonnunquam
adhibentur, cùm iniecti clysteres non satis tempestiuè reddun¬
tur. nam pruritum in musculo astrictorio, quem anatomici [GR]σφιγ¬
κτηρα[/GR] vocant, excitantes recrementorum expulsionem promo¬
uent. Aliae glandes subduntur, vt materiam noxiam à superiori¬
bus reuellant, aliae, vt recrementa alui ducant: aliae, vt vermes ne¬
cent: aliae, vt haemorrhoindas aperiant: aliae, vt vlcera recti intesti¬
ni abstergant.
MATHETES, Ex quibus potissimum glandes conficiuntur?
GERON, Primum quidem ex melle cocto, aut cęra, aut sapone,
aut pice, aut radice betae, vel brassicae, tanquam fulcimentis: dein¬
de sale communi, vel fossitio, quod sal gemmae vulgares appel¬
lant: vel puluere euphorbij, cucurbitae syluestris, veratri nigri,
garici, hierae picrae, absinthij, thymi, centaurei, & similium: vel
succo cyclamini, vel scammonij: postremò butyro, oleo, pingue¬
tudine, seu adipe suilla, quàm lardum vocant, quibus illitae in al¬
uum demittuntur. MATHETES, Quomodo parantur? GERON,
Mel lento igne in exiguo cacabo ad spissitudinem vsque incoqui¬
tur: mox in asserem coniectum quacunque figura voles, efforma¬
re licet: ad mellis autem vnciam pulueris medicamenti purgan¬
tis singulae drachmae semisses: scammonij, vel euphorbij scrupu¬
lus, aut grana aliquot alui promouendae gratia miscentur. At fla¬
tibus discutiendis semina cumini, anisi, foeniculi, carui, cucurbitę
syluestris adijciuntur: doloribus sedandis, opium, crocum, casto¬
reum: vermibus interimendis, succus absinthij, vel abrotani cum
melle miscetur: haemorrhoidibus aperiundis succus cyclamini,
fel tauri, & aliorum animalium.
MATHETES, Multae ergo glandium differentiae existunt
quae ad deiectionem faciunt? GERON, Tres potissimum haben¬
tur, nempe, lenes, mediocres, & acres. Ac primę quidem ex farina
ordei, aut tritici, aut siliginis, ex aqua in massam reducta, & modi¬
c 3
Glandium diffe¬
rentiae sccundum
ipsorum effectus.
Glandium mate¬
ria.
Glandium confi¬
ciendarum ratio.
Glandes lenes ex
quibus, & ad
quos parentur.