867
Glandes medio¬
cres.
Acres.
Glandes pro aeta¬
te hominum va¬
riandae.
Glandium lenium
formulae.
Glandium med¬
ocrium forma.
Glandium acri¬
um formulae.
Glandes ad fla¬
tus.
394 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
co sale condita: aut ex sapone albo, aut ex pinguetudine suilla falsa,
aut ex betae, vel brassicae, vel mercursalis caule, siue radicibus
leo intinctis, & modico sale respersis. MATHETES, Quibus conue¬
niunt eiusmodi glandes? GERON, Delicatioribus, praesertim in¬
fantibus, pueris, & puerperis, tenerisque, & molli natura praedi¬
tis, qui secundam ac tertiam speciem superiùs comprehensam, ex
melle cum sale, aut acribus medicamentis alijs admistis adeò gra¬
uiter ferunt, vt quasi in animi defectionem incidant. MATHETES,
Quaenam mediocres sunt? GERON, Quae ex melle solo, vel adie¬
cto salis momento, vel puluere alomnes, vel hierae picrae simplicis,
vel agarici, similiúmque parantur. MATHETES, Quas acres vo¬
cas? GERON, Quae ex melle quidem etiam fiunt, sed validis medi¬
camentis ad purgandum efficacibus additis.
MATHETES, Vniuersisne glandibus eadem longitudo,
crassitiesque conuenit? GERON, Nequaquam: sed ex massa coacta
iunioribus quantum minimi digiti, tum longitudinem, tum cras¬
sitiem expleat: ętate mediocribus, annularis: prouectioribus, &
dultis, indicis, aut medij figura debet componi. Itaque ex ordei, aut
tritici, aut siliginis farina, cum aquae coctae semuncia, modicòque
sale respersa glandem annularis digiti instar longam formabis: vel ad
caulem, aut radicem betę, seu mercurialis herbę, indicis, aut annu¬
laris, aut minimi digiti modo longam crassámque finges, oleó¬
que intinctam, & sale aspersam inferius indes: vel ex saponis albi
semuncia: aut si adultior est vncia, glandem indicis, aut digiti mo¬
do longam crassámque, aut tenuiorem facies: vel ex carne suilla
pingui, salsa, & concisa (lardum vulgo appellant) glandem mi¬
nimi digiti instar longam parabis, & subter aluum adhibebis: vel
ex mellis probè cocti semuncia, aut vncia, si prouectior aetate de¬
sideret, glandem conficies, indicis digiti instar longam crassám¬
que. MATHETES, Quid si tam leni auxilio recrementa moueri
non posse conijcias? GERON, Glandem mediocrem ex melse exa¬
cues, salis communis, aut fossitij drachma semisse: aut pulueris hi¬
erae picrę simplicis, aut agarici, aut aloes scrupulo addito. MATHE¬
TES, Quae sunt glandes acres? GERON, Mellis ad spissitudinem
cocti semuncia: veratri, scammonij, salis, singulorum in pulue¬
rem redactorum scrupulus: vel mellis concreti vncia: cucurbitae
syluestris, aut succi cyclamini, aut scammonij, aut grani cnidij, gra¬
na quinque, in glandem indicis instar longam digesta, oleóque
seu butyro inuncta: nonnunquam scrupulus integer, vel etiam
drachma semissis, valentium istorum medicamentorum adijci¬
tur. Vbi magna opus est attractione, reuulsioneque, mellis per¬
cocti ad spissitudinem semuncia: seminum rutae, anisi, cumini, cu¬
curbitae