337
4 EPIST. CHYMICARVM
que persequatur hostili, tantum abest vt
illis, quod lex naturae exigit, sit emolu¬
mento. Iam tu intelligis ipse hominem ex¬
uisse eum, qui humanum dedidicit mo¬
rem; quique finem non amplius seruat spe¬
ctatque suum, eum ad bestiarum vel aliam
quampiam defecisse transiisseque familiam.
Sed nolo apud te in epistola ambitios è de¬
clamare. Nuda saltem argumentorum pro¬
duco pondera. Qui naturam destruit, po¬
testne is eius esse amicus? potestne is pro¬
bare, quod à sapientissimo architecto
est instructum facie, quâ & optimum esse
visum est, & ad omnem humanae vitae ra¬
tionem commodissimum? Contempla¬
re chymicorum instituta. Integros quasi à
matre sua accipiunt interdumque rapiunt
partus. Hos satis decore apteque infor¬
matos reformant; natiuam faciem exue¬
re cogunt, nouaque inducta ita adulte¬
rant, vt non agnoscas rem naturae. Tan¬
támne in hominem cadere proteruitatem?
Qui cerussatam miniatamque vulgo osten¬
tant faciem, qualis olim inter scorta sua
concubinasque sedisse dicitur proclama¬
tissimum turpissimarum voluptatum man¬
cipium Sardanapalus, suo vitio omnibus
bonis sunt inuisi, molesteque inter homi¬
nes versantur. At extremae saltem cuticulae
illeuerunt mangonium, facilè ad natiuum
reditura illa. Quo odio illos prosequaris,
qui