337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 5
qui intima cum externis peruertunt? Im¬
perfectam dices, inabsolutamque naturae
sobolem perficiunt. Sed isto portento sce¬
lus scelere cumulabis grandiore. Nego ti¬
bi naturam sibi relictam imperfectum quid
parturire, nisi vitio alieno. Nego si quid
non perfecit natura, id arte chymicorum
posse absolui. Ab intimo motus perfectio¬
nis est. Nisi omnem temperaturae vim in
manu habeat sua chymicus, edere perfe¬
ctius quid nequit. Sed quid ille perficiat?
Imò perfectissima quaeque naturae opera
exquisitissimo congerit studio. In his ela¬
borat. Vesaniae est perfectissimo addere
velle perfectionem. In vltimo quies est, nec
vllus ei motus accedere potest alius quàm
in contrarium. Imperfectum autem ad¬
uersatur perfecto. Corrumpit ergo chy¬
micus, non perficit amplius. Sed dono ti¬
bi aliquid perfectionis. Cùm absolutum
est opus, quidnam tandem factum est? Phan¬
tasma nempe hominis vesani. Coctioni¬
bus enim fortuitis dum assidet chymicus,
quicquid fortuitò prodit, id eximiè effert,
id pro essentia ignaris exhibet, cùm non
raro effugiente essentia restent stercora.
Malè agitur cum hominum incolumita¬
te cum aegrotantium mente somnia co¬
guntur pro veris exosculari. Tu ipse iu¬
dica an non essentia misti sit mista. At suis
coctionibus misturam perdit ille tam prae¬
A 3 cla¬