337
8 EPIST. CHYMICARVM
eumque momentaneae vitae sine magistrò
inuenturum comprobaturumque arbitre¬
tur? Sed & finge istud fieri posse; excidet
tandem omnis artis artificisque existima¬
tione. Ars enim non est nisi quae vsu & ex¬
perientia multorum est constituta com¬
pertaque seculorum, & à plurimis sapien¬
tissimis commendata. Mitto ista omnia.
Quod operae precium ex sudore chymi¬
co te reportaturum opinaris? Hominem
(vt antè dixi) obliuisceris: corpori tuo sul¬
phureis & mercurialibus fumis, ignium
halituosis spiritibus, & prunarum fauilla
immedicabilem comparaueris noxam. Tem¬
pus insuper quod corporis debetur quie¬
ti perdes. Nam non diu tantum, sed &
noctu aduigilandum est flammis. Vsum
valetudinis tuae subtrahes Deo; subtra¬
hes patriae; intercipies amicis; surripies
filiis, & propinquis, non nisi iam tabe
correptus exesusque morbis & sepulchra¬
lis factus manus hominum incurres, nec
Deo nisi in lecto seruies. Quo scelere
potestne quippiam esse maius? Ingenium
à natura accepisti ad omnia praeclara na¬
tum, quodque laude hominum pote¬
rat coelum attingere. Tu chymicus factus
illud damnabis tenebris, & in imum ter¬
rae barathrum praecipitabis in Tropho¬
nij antro & specu plutonico auernoque
mineras manium per ignes exagitando fru¬
stra.