337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 7
ex omnibus? cur non pro alexipharmaco ve¬
nenum? Rectius horę collocantur in natu¬
rae integritate spectanda. Abundantissima
haec sylua est. Innumeris hominum ętatibus
non potest considerari percurrique quin sem¬
per aliquid denuo notandum illa sibi seruaue¬
rit. Hem tibi diuitiarum copiosissimarum
mare. Hoc ingredere. Hîc te exerce con¬
templando. Vita te deficiet prius quàm
mnia lustraueris. Sunt & veterum philoso¬
phorum monumenta tam plena abstrusae co¬
gnitionis, & solertium inuentorum, vt haec
cognosse sit laboris studiique penè infiniti.
Multas vidisti academias Germanas Italas¬
que & Gallicanas. In qua non laborem il¬
lum laboriosissimum, quo explicantur sal¬
tem veterum sensa & phrases, deprehen¬
disti? Tantum negotij est homini studio¬
so, tantùmque difficultatis, vt saltem ser¬
monem philosophicum discat intelligere
& rectè interpretari. Hinc tot controuer¬
siae scriptae; hinc tot certamina instituta;
hinc tot amplissimae enatae sunt laudes, vt
si quis interpretem duntaxat agat bonum,
nihil sibi deesse ad omnia summa putet.
Quo vultu ergo ausit quis posthabitis il¬
lis omnibus chymian irrepere? Possitne in
illa versari sine interprete? An tam deli¬
rus sit, vt quae à mundi exortu tot anxia in¬
genia solicitè inuenerunt, tradideruntque
per tot seculorum successiones, se vnum,
A 4 eum¬