10
EPIST.
CHIYMICARVM
tarit.
Si
chymicus
fueris,
continuò
etiam
magus
audies.
Est
enim
hoc
scelus
crimini
illi
affine.
Et
quia
vtrumque
exercuit
nostro
tempore,
aut
saltem
prae
setulit
Paracelsus.
Et
paracelsista
simul
&
omnium
deliriorum
reus
existimaberis
titulo
chymiae.
Poeta,
Platone
censore,
ex
liberâ
ciuitate
est
exi¬
gendus,
nec
defuit,
qui
suo
sibi
carmine
iu¬
gulum
penè
fregit.
Quid
de
chymicis
idem
statueret
viuus,
quorum
malè
perditorum
exempla
extant
passim?
Non
abest
à
chymi¬
co
beneficii
suspicio,
non
abest
adulteran¬
dae
monetae
crimen.
Quicquid
vbique
sce¬
lerum
est,
id
omne
congeritur
intorque¬
turque
in
chymiae
professorem.
Palàm
est
conuitium
hominis
perditi
profligatique.
Opes
Deus
sustentacula
humanae
vitae
ius¬
sit
esse.
His
adiuuatur
religio,
ornaturque,
his
belli
pacisque
tempora
ad
salutem
vtuntur
humanam.
Chymicus
vt
naturae,
cui
de¬
struendae
vnicè
incumbit,
hostis
est,
ita
&
opum
tabes
barathrumque
&
funus
vlti¬
mum.
Quicquid
habet
patrimonii,
quod
contulerunt
amici;
quicquid
fraudibus
con¬
gessit,
&
expilandis
diuitum
loculis
com¬
portauit,
id
in
fauilllam
vertit.
Poenitet
ni¬
mirum
ipsum
natum
esse
aurum
argentumque.
Ad
perniciem
eorum
se
studiosissimè
ac¬
cingit,
&
tanto
bono
miseram
mortalium
vitam
fraudat.
Legibus
alíquando
cautum
fuit,
ne
quis
chrysurgorum
monetam
pocu¬
lorum