337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 15
reliqui. De chymia quid hi? Tantum nempe
quantum de carbonaria. Si aduertas poste¬
riores philosophos, quibus artificium in¬
notuit, condemnatum deprehendes. Tot
sunt academiae in vniuersa Europa. Nullibi
valet eius artis professio, nempe indigna iu¬
dicata est liberalium & ingenuorum studio¬
rum conditione. Et quis eam in publico sa¬
pientiae suggesto pulpitisque doceret, ni vel¬
let fraudum & imposturarum magister, imò
barbariei buccinator proclamari? Non con¬
ueniunt castis scholis portenta illaxocabu¬
lorum, Turbith. Mercurius. Elixin. Rehis,
Et quae aliis vocibus longe aliud dicuntur
indicare, sulphur elementa essentia quinta
& his similia, quae quantum habent rei, tan¬
tùm imposturae & mendaciorum. Non in
philosophorum possessione chymia est, sed
in hominum improbissimorum. Horum
collegia admittunt quicquid vbique est fugiti¬
uum. In his sunt aurifices nefarii, & adultera¬
ti auri argentique rei; in his flagitiosi & à di¬
uina vocatione desciscentes capellani; Or¬
ganicines temerarii, vetulae putidae, barbi¬
tonsores olidi, rabulę periuri, & ad peieran¬
dos Deum hominesque parati; astrologi men¬
dacissimi; monachi maximè deliri, Iudaei vi¬
rulenti sceleratique, magi pestilentes & eius
generis multi. Quò enim vesanior quisque
est, & vanitatum studiosior; chymiae dedi¬
tior: quò ordinis sui desertor contaminatior;
chy¬