121
8
DE SECRETIS
eo fiat medicina quam in se continet,
sicut enim ex marcasita aurea per ar¬
tem fusionis aurum fit, ita etiam per
artem ex antimonio Sol medicorum
conficitur, quòd omnes sapientes ab
initio mundi, & inter hos multi Reges
& domini quaesiuerunt & adepti sunt,
qui & suam inuentam artem nobis re¬
liquerunt, vt & nos per eam huius in¬
effabilis thesauri participes fieremus.
Artem autem illam nominarunt Al¬
chymiam, hoc est, artem praeparatio¬
nis, quam nos medici tam certò scire
debemus, sicut coriarius pelles suas
macerare nouit: nec debemus tempus
nostrum terere vertendo folia vel in
alijs artibus, quae ex malo intellectu no¬
minis, post interitum Aegyptiacorum
sapientum, mox ortae & à diabolo in¬
spiratae sunt, in quibus tam miserè &
inutiliter iuuentutis nostrę annos con¬
sumimus, & in fine minus scimus quam
ab initio. Quare nos medici nostro of¬
ficio fungi debemus, nempe vt aegroto
medicinam praeparemus: alia verò ad
quae vocati non sumus relinquere, &
alijs commendare, qui ocij gratia li¬
benter