121
ANTIMONII
9
benter res nouas tractant.
Sed vt ad antimonij pręparationem
veniamus, scitote, Antimonium esse
mineram in quae latet metallum, quod
vocatur Mercurius istum Mercurium
medicus ex antimonio extrahere de¬
bet: antimonium quidem metallicus
ex terra minerali fundere debet & se¬
parare, hoc facto quod suum est, fecit,
medicoque suam mineram tradit, in
qua porrò ei laborandum est. Sicut
iam metallicus antimonium separat à
sua minera in qua natum erat, ita &
medicus Mercurium separabit à sua
minera in qua natus est, hoc est, ab an¬
timonij superfluis mineralibus humi¬
ditatibus, & nimio terreneo sulphure.
Debet autem hęc separatio ita fieri, ne
splendor metallinus, qui in antimo¬
nio conspicitur, comburatur, sed me¬
lius & altius producatur: qui quidem
quamprimùm scoria ablata est, appa¬
ret, & iam non antimonium est, sed
mercurius philosophorum, qui funde¬
re se patitur vt aliud metallum, & in¬
fluxu est quasi merum argentum vi¬
uum: ex quibus quidem signis notan¬
a 5