213
OPVSCVLVM.
93
sunt. Verùm si materia sit vna similisque per om¬
nia cum agente, omnes operationes, quae ab ini¬
tio dissimiles videntur, aut contrariae, sub finem
eundem sortiuntur effectum. Vt approbemus
materiam nostram, qua vtimur ad metalla persi¬
ciendum supra terram, esse in omnibus persimi¬
lem illi qua natura sub terrae cauernis vtitur in
ipsorum procreatione, Gebrum citamus testem
in sua Summa: Ars (inquit) nostra naturam imi¬
tatur quantò propiùs possibiliusque fieri po¬
test. Idipsum Hermes ait, Pythagoras, Senior, &
plaerique alij. Proinde si naturam, ars imitatur,
necessariò fatendum est, ipsam vti simili materia
qua natura, quae vtrobique non nisi vna sola esse
potest, quam vocauimus argentum viuum, non
solùm per se, at mixtum vna cum agente suo pro¬
prio, sulphure videlicet vero. Eadem igitur ma¬
teria, quam Philosophi vocarunt argentum vi¬
uum animatum, erit vera scientiae nostrae diui¬
materia, ad nostrum opus diuinum complen¬
dum. Cùm hoc ipso, & non alio natura in ter¬
rae concauitatibus vtitur in procreatione metal¬
lorum, pro sua vera materia, vt suprà satis amplè
demonstrauimus.
Vocauerunt argentum viuuin animatum, vt
ostenderent inter ipsum, & argentum viuum com¬
mune, differentiam, quod posterius ita remansit,
quia natura non adiunxit ei suum agens proprium.
Falsò igitur existimarunt plurimi argentum viuum
commune, & sulphur commune materiam esse
metallorum. Nam vllo vnquam tempore non
accidit, vt illa simul ambo mixta reperta sint in
mineris, qua ratione poterunt igitur esse vera
G 2