213
94
DIONYSII ZACHARII
materia metallorum in concauitatibus terrae, vel
artis nostrae supra terram? vt loquitur Geber in
sua Summa de Principijs artis. Et idem alio lo¬
co: Nostrum (inquit) argentum viuum aliud ni¬
hil est, praeterquàm aqua viscosa, desponsata per
actionem sui sulphuris metallici. Haec est ve¬
ra nostra materia, quam natura praeparauit arti
nostrae (vt ait Valerandus Syluensis) & reduxit
in certam speciem veris Philosophis notam, abs¬
que vlreriori transmutatione suijpsius. Auicen¬
na similiter ait: Natura nobis vnam solam prae¬
parauit materiam, quam ars nostra componere
per se minimè potest. Fatuum igitur foret crede¬
re, ex omnibus materijs, quas miscere possemus,
vllas, etsi metallicas, aut quascunque alias, esse
posse veram scientiae nostrae materiam, cùm na¬
tura nobis praeparauit illam, vt nihil desit praeter
haec duo: scilicet eam purificare, & perficere,
coniungereque per decoctionem sibi propriam &
congruam. De hac materia loquitur Rasis libro
Praeceptorum: Noster mercurius (inquit) est ve¬
rum fundamentum nostrae scientiae, ex quo tin¬
cturae verae metallorum extrahuntur. Alphidius
de eodem: Animaduerte sili totum opus sapien¬
tum Philosophorum, in argento viuo solo consi¬
stere: quaproptèr Hermes praecipit nobis, hunc
obseruare mercurium, quem coagulatum vocat,
& occultum in latebris deauratis. Geber de eodem
mercurio: Laudetur (inquit) Altissimus, qui hoc
argentum viuum creauit, eique dedit potentiam
incomparabilem, ad magisterium scientiae no¬
strae verum perficiendum. In summa nemo non
scribentum sapientum fuit eiusdem opinionis.
Obij¬