337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 21.
quę logica arte seu Dialectica vocata com¬
prehenditur, non potuit carere axioma¬
tis falsi fortuitique iudicio, quanquam in
mni arte nihil valeat nisi quod cum rerum
consentit natura. Degenerant autem eius¬
modi deprauationes in tantùm à veris pro¬
priisque, vt etiam substantia sint alię. Itaque
iure poteramus adulteram illam chymian,
quę eadem est cum hodie vocata paracel¬
sica, quouis vanitatis nomine appellare
potius, quam dicto. Sed ferre honestę sci¬
entię nominum abusus propter similitu¬
dinem coguntur, omni mundi aetate vi¬
tiis in locum virtutum aspirantibus, id
quod [GR]ἀργίκακον[/GR] illum genium ab initio ten¬
tasse non est obscurum. Sperem te bre¬
ui hac apologia contentum, non deside¬
raturum plura verborum lenocinia, ni¬
si iustitia suam laudem verę quoque chy¬
miae tribuendam admoneret. Commo¬
dissimè id fieri posse puto, si & macula ex
vituperio paracelsicę in genuinam artem
impingi visa abstergatur, & eâdem ope¬
râ, quantum sinit epistola, gloria digni¬
tasque huius illustretur. Faciam ita &
verborum compendium, & iudicia mi¬
nus attentorum certiora. Quod ergo pri¬
mum infamiae chymicae fuit argumen¬
tum? Aduersatum inquam, fuit chymiae
a primo eius exortu. Quomodo verò ad¬
uersatum? Vt nascenti inter homines Eu¬
ange¬
B 3