213
95
OPVSCVLVM.
Obijcient operantes moderni temerarium me
iudicantes, qui tot ac tantos viros praedecessores
ausim repraehendere, quorum theorica & practi¬
ca sublimare docent argentum viuum (quod mer¬
curium appellant) cum vitriolo & sale commu¬
ni, posteâ per calidam aquam reuiuificare, vt cum
auro tandem permisceatur (quod Solem appel¬
larunt) ac ad hunc modum soluere & fixare: quo
diuinum opus nostrum perficiatur: quod scribit
Arnaldus de Villanoua in magno suo Rosario:
item Raymundus Lullius in suo Testamento. Vt
istis respondeam quod satis sit ipsis, per eosdem
autores, quos allegant, quorum scripta testantur,
istas operationes omnes, destillationes, separa¬
tiones elementorum, reductiones, & id genus
lias, nulla alia de causa positus fuisse, quam vt sub
eiusmodi laruis practicam nostrae scientiae vela¬
rent. Adducemus eundem Arnaldum Villano¬
uanum, qui postquàm in suo Rosario docuit di¬
uersas istas operationes, sub finem suae recapitu¬
lationis in haec verba, vel his similia prorumpit:
Ostendimus (inquit) veram practicam, verumque
modum opus nostrum diuinum perficiendi, sed
breuibus admodum verbis, quae tamen satis pro¬
lixa videbuntur intelligentibus. Proinde tot tám¬
que diuersis, ac prolixis operationum sermoci¬
nationibus, non intellexit veram pręparationem
diuini huius operis, neque practicam, quam an¬
teà breuibus tractasse dixerat. Hoc ipsum Ray¬
mundus in fine Codicilli, vbi respondet illis, qui
fortassis interrogare possent, cur descripserit ar¬
tem, cùm antea dixisset impossibile cuiuis ad ar¬
tem hanc, eiusque veram notitiam librorum le¬
G 3