121
18
DE SECRETIS
ad extremum. contemptorem ipsum
obruit, qui grauissimè, hoc est, vita sua
id redimere cogitur: Mercurius verò
semper manet Mercurius, imò vsque
ad finem mundi manebit, cùm tamen
praeteriti & pręsentes medici vnà cum
suis libris omnes intereant, ita vt ne
nomina quidem ipsorum amplius ex¬
rent, illis solis exceptis, ex quibus Mer¬
curius medicos fecit. Satis causae ha¬
bere: de isto magico Mercurio ali¬
qua mysteria patefaciendi, & sine du¬
bio amatoribus veritatis, qui ex pocu¬
lo Babylonico nondum biberunt, in
eo rem gratissimam facerem: sed cùm
videam mundum per sophistarum no¬
men & titulum adeò occecatum & se¬
ductum esse, vt eorum dicta & scripta
pro oraculis Apollinis habeantur, ex
quo quidem sophistae illi animum su¬
munt, alios homines, quibus Deus ali¬
quid veritatis communicauit, calum¬
niandi & inuidendi, ne magistratus vide¬
at vel animaduertat stultum & asinum,
qui ipsis post aures latet (aliàs caro ip¬
sis in veru combureretur) ob has causas
aliquandiu adhuc tacebo. Attamen do¬
leo,