121
ANTIMONII
19
leo, quòd vos amatores veritatis sophi¬
starum poenam ferre cogimini, qui à mul¬
tis aluntur, & impunè mendacia loco
medicinę scribunt: operibus autem ne
minimam quidem suam literam proba¬
re possunt, [ss b]imò, vt pertinaces à suo er¬
rore recedere nolunt, quem nihilomi¬
nus in animo suo percipiunt, sicut mihi
non minimi ex illis secreto fassi & questi¬
sunt. Quare digni non sunt, vt ipsis my¬
steria medicinę manifestemus: maneat
igitur occultum, quod ob peccata nostra
occultum esse debet, Deus suis oculos
periet, in quo ego laborabo quantum
potero. Sed pergo dicere de Mercurius quòd
sit medicina immatura, & sicut auste¬
rum & viride pomum, vel vua, quod non
di possit, nisi sit à coelo percoctum & ma¬
turatum ita etiam intelligendum est de
hoc Mercurius à coelo eum maturati oportet,
non vestris fictis & excogitatis caloribus
primi, secundi, tertij vel quarti gradus.
noster artificialis ignis hîc nihil pro¬
dest: quare neque in balneo Marię, neque
in cineribus neque in arena aut fimo equi¬
no coqui debet, sed solummodo à cęlo:
accipite exemplum, vides pulchrum pirum
b 2