121
ANTIMONII.
21
turat, sed eum bene per suum igneum
instrumentum accendere potest, &
quae creauit per eum in nihilum redi¬
gere. Quid maturat frumentum in
agris? quid fructus in hortis? quid vuas
in vite? an non Deus id facit per coe¬
lum, quod ipsius instrumentum est? si
nos nostro igni haec efficere possemus,
maiores essemus quàm sumus, sed non
ita Deo placuit, quare etiata non pos¬
sumus id facere. Pone, si omnino
maturandus est Mercurius: noster verò
ignis nihil maturare potest, necessariò
sequitur, conuenientem ignem nobis
habendum esse: vnde autem eum ha¬
bebimus? ex Platone? ex Aristotele? ex
Galeno? ex Auicenna? sed hi de isto
magno lumine nihil certi sciuerunt:
praecipuè verò Galenus blasphaemus
in Deum & Christi criminator: vbi igi¬
tur eum ignem inueniemus? in Para¬
celso cùm multa de eo scripserit? sed
cum talibus subtilitatibus modo Ca¬
balistico, vt in eo non sitis olfacturi:
an verò in coelum ascendendum est, &
Deo iste ignis ex manu eripiendus? nec
hoc faciendum. Simplicem profectò
b 3